- BAJAE
- BAJAEcivitas Campaniae, secus mare sita, a Baio Ulyssis socio illic sepulto. Strab. l. 5. Τὰς δὲ Βαΐας ἐπωνύμους εἶναι λέγουςι Βαίου, καὶ τὸ Μιςηνὸν Μιςηνοὺ τῶ Ο᾿δυςςέως ἑταίρων τινῶν. Sil. Italicus l. 12. v. 113.---- ---- Ille tepentesUnde ferant nomen Baiae, comitemque dedisseDulichiae puppis stagno sua nomina monstrat.In huius agro, aquae calidae sunt ad voluptatem et varios morbos commodae, et quia fertilitate ac rerum copiâ, aedificiis, litorumque amoenitate praestabant, magna Romanorum multitudo ad eas confluere solebat. Fuit haec urbs tem perie aeris et Romanorum frequentiâ, atque ornamentis aedificiorum celeberrima, Martial. ad Flaccum, l. 11. Epigr. 81. v. 3.Ut mille laudem Flacco versibus Baias,Laudabo digne non satis tamen Baias.Horat. Ep. l. 1. ep. 1. v. 84.Nullus in orbe locus Baiis praelucet amoenis.Idem l. 3. Carm. Od. 4. v. 23.---- Seu Tybur supinumSeu liquidae placuêre Baiae.Propert. l. 1. 11. Eleg. v. 27.Tu modo quam primum corruptas desere Baias.Idem ibidem, v. 30.Ah pereant Baiae crimen amoris aquae.Iuvenal. Sat. 3. v. 4.Ianua Baiarum est, et gratum litus amoeniSecessus. ---- ----Statius l. 3. Sylv. ult. v. 96.Sive vaporiferas, blandissima litora, Baias.Idem l. 4. Sylv. 7. v. 17.Ecce me natum propiore terrâNon tamen portae retinent amoenae,Desides Baiae. ---- ---- ----Strabo ubi supra, Ε᾿ν ᾗ αἱ Βαΐαι, καὶ τὰ ςθερμὰ ὕδατα τὰ καὶ πρὸς τρυφην`, καὶ πρὸς ςθεράπειαν νόσων ἐπιτήδεια.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.